monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 40

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 7, 40
Et stultitia quae orta est in homine initium habens, respondet quasi in scientia sua dicens: Ego sum filius hominis qui peregrinus est, huc veniens ab hac maledicta terra, quia primus homo lapsus in gustu pomi, fecit iter in hoc exsilium de patria, cuius et ego progenies sum. Tunc dicit Deus ad eum: Quia homo es a maledicta terra et pulsus de patria ut exsul, quare non timuisti tanta praesumptione scrutari, quod tibi sciendum non est, suffocans opus tuum, ita quod nullo modo utile est in lumine spei, et tangens in eo malum homicidii; quia quicunque temere scrutatur quid Deus fecerit ante creaturam mundi, vel quid Deus facturus sit post novissimum diem: hic anathematizatus sit a portione beatae communionis, quoniam hoc ei sciendum non est, qui habet mortale initium, peccatis gravatum; sed miser erit a felici salute bonae scientiae, quia in pertinacia perscrutatus est quod scrutari non debuit.